- MECON
- I.MECONGraece μήκων, i. e. papaver, media pars conchae purpureae, non minus edulis, acspondylus, pars summa, inter quam et meconem tinctorius ille fucus et flos purpurae continetur, Vide infra Spondylus. Vestibus quoque utilis, si papaveracas Veterum vestes inde arcessamus, quod Salmas. facit, ut infra videbimus ubi de illis.II.MECONurbs Peloponnesi non procul a Corintho, quae postea Sicyon est appellata. Strab. l. 8. Item Insul. parva maris Aegaei, apud Delon, ubi Aiax sepultus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.